- DOMINA
- I.DOMINAapud Poetas, praecipue de Proserpina. Virg. Aen. l. 6. v. 375.Hi Dominam Ditis thalamo deducere adorit.Apollon. Rhod. Argon. l. 1.Eumenidum Domina Stygio caput exserit antro.Ubi Ditis cum solio et Eumenidum cum antro, coniungendum esse, monet Barth. Dominam vero absolute pani, Animadversion. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 23.Excipis et Dominae niveis a vultibus obstas:Idem Theb. l. IV. v. 430.Effugit, inque novae melior redit, ora Dianae.Alias Dominae, Reginae, et in universum uxores, uti docet Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 6. Amicae tiem, uti passim videre est, apud Mart. apud quem Domini quoque pro amasiis: quae alias vox in salutationibus, post libertate multatam Remp. frequens essecoepit. Vide Poetam hunc l. 11. Epigr. 73. l. 12. Epigr. 52. v. 14. etc. Apud medii aevi Scriptores, Domina, unde, Deipara, hinc Missa de Domina, in Chron. Archiep. Upsal. Item Principum Magnatumque uxores, vide hîc supra. Canonicae quoque Saeculares Dominae dicuntur; item Sanctimoniales omnes, in Reg. Clarissarum: quod tamen usurpare vetantur, quae Benedictinum institutum sequuntur, in Statutis Ioh Arch. Cantuar A. C. 1279. apud Car. du Fresne.II.DOMINAmachinae bellicae species. Id.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.